- TEREBRA
- TEREBRAex Graeco τέρετρον, cuius mentio in Epigr. veter. de Instrumentis fabrilibus,Τρύπανα, δ᾿ εὐδίνητα, καὶ ὠκήεντα τέρετρα.Ubi τρύπανα, furfuracula, seu perforacula τέρετρα terebrae sunt. Inter Daedali inventa, Plin. l. 7. c. 56. qui idem terebris vaginas ex oleastro, buxo ilice, ulmo, fraxino, utilissimas fieri docet, l. 16. c. 43. cui de oleastro praeivit Theophrastus, Hist. l. 5. c. 9. usus in bello quoque: Ita enim cum Henricus III. Petri Hungar. REgis ab Andrea excaecati mortem ulturus, Posonium obsideret, Zothmundus quidam, nandi peritissimus, intempestâ nocte clam hostium naves subiisse, sensimque eas tenui terebrô perfodisse, ut secundâ ac tertiâ die imô desidere coeperint atque Imperator obsidionem solvere fuerit coactus, legitur, apud Bonfinium, l. 2. Dec. 2. Item in re igniaria Veter. ut vidimus supra voce Pyreum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.